- FRIGUS
- FRIGUSan a rigor, appositione τοῦ F; an a Gr. φρίκη et φρίττω, quae de mari et de horrore dicuntur? sub utroqueve Polo fontem suum habet, quibus proin plagae subiectae calore Solis ita non temperantur, ut habitabiles sint, quod de Septentrionali parte satis edocti sunt Argonautae Batavi sub finem sec. praet. Nempe oportuit, Sole caloris fonte, inter duos Tropicos, in medio, exsistente, sub Polo utroqueve frigoris fontem esse, qui toto Orbe, ad aestum Solis temperandum se diffunderet: uti experientia docet evenite post magnum Solis aestum spirante Boreâ. Absque quo frigore foret, brevi absumeretur aqueus humor; quo non minus, quam calore, ad rei generationem ac conservationem opus est. Geth. Ioh. Vosl. de Idol. l. 2. c. 2. Ad hoc arcendum vapores olim subter et per parieres in tubis adactos, dicemus infra in voce Vapor. Mulieres insuper per foramen τῶ αἰθράνων, uti Suid. vocat, quae Eustathius γυναικεῖα ὑποπόδια, muliebria scabella, recentiores Graeci ποδαρούλια appellant, prunarum inclusarum calore, pedes calefecere, vide infra in voce Scabellum. Uterqueve sexus etiam vestibus se contra aeris inclem entiam munire asuevit, de quibus hîc passim, inprimis in vocibus Gausapa, Lacerna, Poenula, ubi de Pluutali Vestimento: Vide aliquid infra in voce Hiems. Militare magis, quod Macedones succo sesami, haud secus quam oleo, artus perunxisse, legimus apud Curt. l. 7. c. 4. Ad mitigandum nempe frigus, quod uncta commodius ferunt membra. Quâ ratione Hannibal quoque ad Trebiam suâ Romanos hieme vicit, apud Flor. l. 2. c. 6. Vide Freinshem. ad Curt. loc. cit. At martyres, inter alia Suppliciorum genera quoque Frigore enecti sunt, uti ex Basilio Mag. discimus, qua de re infra aliquid, ubi de Glacie. Per tralationem, Frigus gratiae sive amicitiae tepor est, et favori opponitur. Quo sensu Fabius ait, Rusticitas et rigor, et deformitas adferunt, intevim frigus. Plin. l. 8. Ep. 14. Interim Paulo aliena deliratio aliquid frigoris attulit. Et Horat. Serm. l. 2. Sat. 1. v. 61.—— Maiorum ne quis amicisFrigore te feriat.Quod nove refrigerare dixit Paterculus, uti de Planco ab Antonio resrigerato, l. 2. c. 83. sicut frigidam suffundere Plaut. Cist. Act. 1. sc. 1. v. 37.Aquam frigidam subdole suffundunt.Ad quorum mentem Senec. Ep. 123. Votienus Montanmus, et amicitiâ Tiberii notus et frigore: quem sc. Tiberius et ardenter amavit et subito sastidivit. Certe amor ardor cum sit, fastidium frigus cum rarione dicitur. Vide Lips. Not. ad Paterc. dict. loc. et Casaub. Animadvers. ad Suet. Tib. c. 41. Adde eundem in Aug. c. 66. ubi de eiusmodi frigoribus seu frigusculis amicorum amantiumque, quae ψύγματα quoque Graeci et παραςιωπήσεις eleganter Prol. dixit, varia affert.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.